- SETIUS Mons Gall
- SETIUS Mons Gallin Occitania inferiori in ora maris Mediterranei vix 1. leuc. a stagnis Volcarum, ubi portus amplus Ludovici, incuius commodum moles ampla iniecta fuit nuper sumptu regiô. Hic arx olim, nunc diruta; vix 2. leuc. a Forontiniano in Merid. Cap. de Sete Gall. Baudrando, Valesio mons hic inter stagnum, quod Tauri paludem Avienus dixit, et mare positus est, atque inter Agatham et Magalonam, sed illi proprior, Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.